

Liber Job*
Caput 29: Versus 2
Quis mihi tribuat, ut sim,etc. Statutus dierum numerus menses vocantur, etc., usque ad quando erit error apertus qui modo occultus est.Menses pristinos.Dies, cum colliguntur, in mensibus subtrahuntur; quia Ecclesia, dum lucentes animas colligit, in intimis abscondit. Vel, mensis, pro perfectione ponitur, quae erit eis in requie, quibus nunc est in operatione, cujus nunc reminiscitur Ecclesia.Secundum dies,etc. Quia se tunc in deficientibus ex persecutione aestimabit cadere, quae se nunc in istis respicit custodiri.